- ALAUDAE
- ALAUDAEdicuntur Suetonio, in Iulio, c. 24. Galli Legionarii; cui Legioni nomen ab alauda, quâ Galli galeritam avem indigitârunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 547. ut et infra voce Alode. Priscorum certe Gallorum insigne Alaudam fuisse, vel ex Thuano discas. Ita enim ille l. 56. A curiosis observatum, dum verba faceret, Monlucius, totô eô tempore, Alaudam veterum Gallorum insigne, in summo malo, cui tentorium innitebatur, immotam constitisse, et modulatô cantu Monlucii Orationem veluti prosecutam fuisse tum eô perorante evolâsse. Hodie Alaudae tres aureae, in area caerulea expansae, inter insignia Comitum Turzoniorum, in Austria, conspiciendae, donô Ferdinandi I. At Alaudae (an aquilae) aureae quinque, cum fascia argentea in rubeo solo expansae, in scuto Gabrielis Comitis Optenburgii visuntur. Totidem volantes, in scuto cueruleo, vetus Austriae tessere fuit; cuius originem refert Cl. Spenerus haud absurde ad LEG. X. ALAUDARUM, quod cognomen illius legionis fuit, quam defendendo flumini ad Danubium contra Decebalum hostem collocavit Traianus. Rationem cognomenti legionis hanc reddit. Oesterreichischer Spiegel der Ehren l. 2. c. 1. Von den aufgespitzten Sturmhuten welche den Hauben der Lerchen gleich sahen, oder weil sie Lerchen auf den Panier fuhrten, dahero nachmahls die Marggrafen von Oesterreich funf guldene Lerchen in blavem Feld zum Wapen behalten. Unde Sig. Betul.Romulidum e belli signis volitârat alaudaIn scutum, bellis Austria clara, tuum.Unde et apex vetus Austriacae galeae erat Alauda scutaria, sed coronata. Vide praefatum Spenerum Oper. Herald. Parte 2. l. 1. c. 9. ubi de domo Austriaca etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.